Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. At medii robur belli fortissima densant
  2. Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat
  3. Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
  4. At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei
  5. Cappadocum montana cohors, et largus habenae
  6. Ponticus ibat eques. Sicci sed plurima campi
  7. Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni,
  8. Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
  9. Illuc et Libye Numidas, et Creta Cydonas
  10. Misit: Ituraeis cursus fuit inde sagittis:
  11. Inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem:
  12. Illic pugnaces commovit Iberia cetras.
  13. Eripe victori gentes, et sanguine mundi
  14. Fuso, Magne, semel, totos consume triumphos.
  15. Illo forte die Caesar, statione relicta,
  16. Ad segetum raptus moturus signa, repente
  17. Conspicit in planos hostem descendere campos,
  18. Oblatumque videt votis sibi mille petitum
  19. Tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
  20. Aeger quippe morae, flagransque cupidine regni