Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum.

Adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.

nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passis duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem inconposito agmine Marcium adgrediuntur.

raptim conlatae sarcinae in medium, et, prout tempus patiebatur, instructa acies. clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit;

isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transversam hostium aciem atque alio certamine

557
occupatam invadit clamitans summum flagitium fore,

si alterum exercitum utriusque victoriae conpotem sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus. qua impetum dederat,