Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit.

quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est.

iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.

in quas nec iussu consulum nec signo accepto victores vadunt, malo tirocinio inbuendum Samnitem clamitantes.

indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore. nec eos opinio fefellit; omnes Samnitium copiae,

veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una voce omnes pacem petebant.