Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt, ut pervadere expeditus nuntius non posset

et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.

ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac vetusta gentis gloria fuit.

nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita, ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt semestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.

ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque eam gentem in deditionem accepit. et in Samnio alter consul superior viribus, locis inpeditior erat.

omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cotidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat,