Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non expectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kal.

Octobribus magistratum occiperent. in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;

at enim vero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembris, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.

inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci iussuros esse.

tum C. Servilius Ahala tribunus militum: “quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer, quam non plus in iis iuris quam in vobis animi esset; sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus.

proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae facient, quod censet senatus, , si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam, qui eos abire magistratu cogat.”

cum omnium adsensu conprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus,

victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere,

295
qui kal. Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicavere.