Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

L. Valerio Potito quartum, M. Furio Camillo iterum, M. Aemilio Mamerco tertium, Cn. Cornelio Cosso iterum, K. Fabio Ambusto, L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta.

nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis,

ut Anxur ab hostibus recuperaretur, et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud parvum motum duo iudicia eorum, qui paulo ante consulari potestate fuerant, excivere.

primum tribunis militum fuit dilectum habere, nec iuniores modo conscripti, sed seniores etiam coacti nomina dare, ut urbis custodiam agerent. quantum autem augebatur militum numerus,

maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, invitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum serviendumque rei publicae erat.

haec, per se gravia, indigniora ut viderentur, tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant ideo aera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo conficerent.

unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri, ut diutius gerant. in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos et pueros quoque ac senes extractos.

iam non aestatis nec hiemis discrimen esse,