Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod Fidenati bello se iam antea inmiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.

forte ea regione, qua M. Sergius tribunus militum praeerat, castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant. eadem opinio Veientes in urbe concitavit. ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur;

concursantesque cum atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste.

una spes erat, si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius privatim Sergio invisus infestusque.

is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio, collegam dictitans ad se missurum. huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat,

qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab

294
hoste quam vincere per civem maluit.

diu in medio caesi milites; postremo desertis munitionibus perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.

acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci rei publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.