The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti.

ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostis patiantur.

cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos vellent, sumendi potestatem faceret.

vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos.

quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F. Scipionem, L. Aemilium L. F. Paulum,

96
C. Sulpicium Gallum.

cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. bis ampliatus, tertio absolutus est reus.

dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniae populi M. Catonem et P. Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt.

ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus;

ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat.

gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt.

fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes conpellare; auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur.

ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensumas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.