The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

eadem aestate, qua in Thessalia haec gesta sunt,--- legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit.

Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret.

postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.

alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus.

ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam

95
et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse,

cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse.

ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum.

tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque.

enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculosoque itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.

decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur;

nuntient, ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit.

legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fulvius, P. Marcius Rex. metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.