Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit.

ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur.

senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere;

qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari.

eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses

97
venerunt.

Gulussa prior in senatum introductus et, quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua praeterea vellent imperare, praestaturum merito populi Romani est pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium caverent:

classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie pro Romanis et adversus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. hanc iniec ---

* tis tantum extitit * pavorem ingressi castra, ostentantes capita, fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint.

tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque conplures eo nuntio audito in deditionem venerunt.

quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor,

profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.

haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat.