The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae

93
maxume militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias.

Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare.

cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus.

eo fama adfertur, Autlesbim, regulum Thracum, et Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis fines impetum fecisse et regionem, Marenen quam vocant, cepisse.

itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.

consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum.

cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta, Larisam redit.

inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessaliae urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent.

Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.

ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur.

primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae

94
res, Thebani vexantibus eos Coronaeis in Boeotiam arcessebant.

et ad horum preces et quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.