Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno consules gesserant. magis e re publica visum erat, conprimi ac sedari exasperatos Ligures.

cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis bellum;

et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent.

Illyrii vocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent?

haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum;

responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam.

in hanc legationem missi A. Terentius Varro C. Plaetorius C. Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Aeginae, Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese convenisse.

53
omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie in fide permanere pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset, praestaturos.

et civitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consiliis invenisse.

venerant Rhodii legati ad purganda ea, quae volgo iactari de civitate sciebant; ceterum senatum iis non prius dari, quam novi consules magistratum inissent, placuit.