Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse.

pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi res sociisque quas contra ius foederis habeat.

regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent;

postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle.

tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret, sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum.

novom foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos.

atque ita

52
se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus.

ita se profectos; nec sibi aut manentibus aut abeuntibus quidquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Aetolique legati auditi.

senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos veniret.