Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio praetori negotium datur, ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque naves quinquaginta.

si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae in Sicilia naves essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent.

socios navales libertini ordinis in viginti et quinque naves ex civibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; in quinque et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem praetor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret.

hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur.

Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.

hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam obtinere, donec successor veniret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt.

duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus;

duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres

54
legati missi, Sex. Digitius T. Iuventius M. Caecilius. ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.

exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius, quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica visum erat.