Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse;

ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere.

Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent.

ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto

51
data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.

sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt;

qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine, quae vidissent quaeque audissent: vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum.

cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse.

suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma offerre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello.

exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et conperta referentem audissent.