Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis; et veneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime.

necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur.

ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium

94
negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret.

inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur. Veris principio huius,

dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt,

interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.

Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non exspectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se.

eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. ager publicus populi Romani erat in Samnitibus,

qui Taurasinorum f/terat. eo cum traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, ut Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent.