Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur.

postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.

traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quae opus essent. agro dividendo dandoque iidem,

qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent.

transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus.

hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque

95
quod militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.

eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.

qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt.

in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret: