Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium.

Q. Fulvio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati essent, et praeterea supplemento adducto,

93
quo amplius in duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites,

sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, quorum forti opera duobus adversus Celtiberos proeliis usus Q. Fulvius esset, eos, si videretur, secum deportaret.

et supplicationes decretae, quod is prospere rem publicam gessisset.

et ceteri praetores in provincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. octo legiones praeter exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit.

et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam, quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.

praetor Ti. Minucius et ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est.

C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata:

quae vovit deditque. decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt.