Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia, cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur.

victoriae praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Folius, L. Sergius Fidenas.

pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro valetudine populi vota est. multa duumviri ex libris placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere;

magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta famem quoque ex pestilentia, morbo inplicitis cultoribus agrorum, timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. consularium comitiorum nulla mentio habita est;

tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus.

eo anno vis morbi levata,

neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. consilia de movendo bello in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata. ibi prolatae in annum res,

decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret nequiquam Veiente populo querente eandem, qua Fidenae deletae sint, inminere Veis fortunam.

Romae principes plebis iam diu nequiquam inminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;