Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi

244
secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut, cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli umquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit.

multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebei magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.

alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri, ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter. si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.

placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae ingenti certamine patres ac plebem accendit.

vicere tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est, ut consularia comitia haberentur.

tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.

T. Quinctius Luci filius Cincinnatus — eidem et Poeno cognomen additur — et Cn. Mento consules facti. nec ultra terror belli est dilatus.

lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere ibique seorsum Aequi,

seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.