The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

ea res aliquanto expectatione omnium tranquillior fuit.

itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicare noluerint,

dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.

contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos inmortales suscepisse; se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris inponi non posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram.

grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitae, obnoxios vivere. se legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris censura esset.

consensu ingenti populi legem postero die pertulit et “ut re ipsa” inquit “sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.” suo magistratu,

inposito fine alteri cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. censores aegre passi Mamercum, quod magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.

quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam

243
deminutum censurae noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum;

populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut via a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.