The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietae res fuerunt: in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit: quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit.

veteres praetores C. Calpurnius Piso et . Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum consensu triumphus est decretus.

prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphavit: coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti.

paucos post dies . Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphavit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho praelatum. M. Porcius

et . Valerius metu mixta exspectatione senatum legerunt;

septem moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, . Quinctium Flamininum consularem. patrum institutum fertur, ut censores motis senatu

44
adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit,

longe gravissima in Quinctium oratlo, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere . Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si censor esset, potuisset.

inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum.

eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli persaepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.

forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fidem praesens acciperet.

introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto “vis tu,” inquit “quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem videre?”

et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.