Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. simultates nimio plures

et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem.

asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.

in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quae solvit omnia,

fregerit, qui sextum et octogesimum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.

hunc, sicut omni vita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque praeter Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, omnes ad deiciendum honore,

non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.

etenim quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui

43
liberam et fortem censuram timerent, criminando.

et simul Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse. his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium censorem fecerunt, sed collegam ei Valerium Flaccum adiecerunt.

secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.

si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. et Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. multos,

qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.