Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiae famosam mulierem,

cuius amore deperiret, in convivium arcessitam scribit. ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.

tum illam infra eum accubantem negasse umquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse.

facinus, sive eo modo, quo

45
censor ohiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, saevum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam esse et cruore mensam respersam!

in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?

in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censure fuit.

ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens tanto pltrisquam quanti essent in censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis viginti,

quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur.

aquam publicam omnem in privatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.

opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.

et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem,

Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.