Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant;

nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.

itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.

cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt.

ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.

quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni momento enim ad inane suspenso ab hostibus muro pervenerunt.

ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.

nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.

per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. scintillam levem ignis inditam

359
plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.

inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.