The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum in hoc statu ad Ambraciam res esset, legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem venerunt. nam praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret,

alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus vastari, nec Aetolos ad tria simul diversa bella occursantis sufficere, convocato concilio Aetoliae principes, quid agendum esset, consuluit.

omnium eo sententiae decurrererunt, ut pax, si posset, aequis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum;

Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli?

Phaeneas et Damoteles quod e re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam?

cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis,

miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere. ad ea consul respondit magis saepe quam vere umquam Aetolos pacem petere. imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent;

non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno,

excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se;

arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium praesens numeretur, si pacem habere vellent. ad ea adiecturum

360
etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.