Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

secreta consilia agitavit. Minnio, ignarus omnium externorum viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat.

fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.

iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt rex a Minnione excusatus, et absente eo agi res coepta est.

ibi praeparata oratione Minnio “specioso titulo” inquit “uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video, sed facta vestra orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini.

qui enim magis Zmyrnaei Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini,

a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse.

eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque, quae Ioniae aut Aeolidis sunt, causam ab Antiocho accipite.

bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit; itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur.”