Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad ea Sulpicius “fecit verecunde” inquit “Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant, quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit.

quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasti,

210
causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam intermisso,

quae ex foedere debent, exigimus. potesne tandem dicere, ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint,

sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse?

nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in servitutem faciet, quid abest, quin actum nihil nobis sit,

quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum Chalcidem Demetriadem et Thessalorum totam gentem?

sed quid ego causam civitatium ago, quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere aequius est?”

Vocari deinde civitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcumque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat.