Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se velut inaestimabilem secrevisset.

Villius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum adventu occurrit.

Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit, quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis. quem missum paulo ante dixeram in diremit conloquia.

magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret.

quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse.

quoque causam facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum

209
quoque ablegaret, non habuisset.

magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit; legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obversaretur,

Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod inchoaverat bello rediit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat,