Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit, ut, dum Philocles subeundo muros et comminanda oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas esset.

ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente duxit.

inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,

omissa oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset,

ne quid inviolatum relinqueret, templa deum, quae pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi iussit;

et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam.

neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit.

et postquam non tam ira erat satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam

26
excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.