The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit.

Apustius, extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit.

ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur,

vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem incendit.

hic metus Codrione, satis validum et munitum oppidum,

sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. praesidio ibi relicto Cnidus — nomen propter alteram in Asia urbem quam oppidum notius — vi capitur. revertentem legatum ad consulem cum satis magna praeda Athenagoras quidam, regius praefectus, in transitu fluminis a novissimo agmine adortus postremos turbavit.

ad quorum clamorem et trepidationem cum revectus equo propere legatus signa convertisset et coniectis in medium sarcinis aciem derexisset, non tulere impetum Romanorum militum regii. multi ex iis occisi, plures capti.

legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.