Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati essent,

decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus.

Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis Corinthum atque in Atticam rediit.

per eos ipsos dies, quibus Philippus in

25
Achaia fuit, Philocles, praefectus regius, ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum transcendit;

inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias consedit,

ut, si ex castello ab Eleusine in praedantis suos impetus fieret, repente hostis effusos ex adoriretur. non fefellere insidiae. itaque revocatis, qui discurrerant ad praedandum, militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.

temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt.