Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui cum ex veteribus tribunis negaret se

206
ullius rationem habiturum pugnarentque collegae, ut liberas tribus in suffragium mitteret aut concederet sortem comitiorum collegis habituris e lege potius comitia quam ex voluntate patrum,

iniecta contentione Duillius consules ad subsellia accitos cum interrogasset, quid de comitiis consularibus in animo haberent, respondissentque se novos consules creatures, auctores populares sententiae popularis nactus in contionem cum iis processit.

ubi cum consules producti ad populum interrogatique, si eos populus Romanus, memor liberatis per illos receptae domi, memor militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam facturi essent,

nihil sententiae suae mutassent, conlaudatis consulibus, quod perseverarent ad ultimum dissimiles decemvirorum esse, comitia habuit; et quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis aperte petentium novem tribunorum alii candidati tribus non explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit.

satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito, tribuni modo ut relinquerentur, sanciret et ab iis, qui creati essent, cooptari collegas iuberet;

recitabatque rogationis carmen, in quo est: “tribunos plebei decem rogabo; si qui vos minus hodie decem tribunos plebei feceritis, tum ut ii, quos hi sibi collegas cooptassint, legitimi eadem lege tribuni plebei sint, ut illi, quos hodie tribunos plebei feceritis.”