Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ne reges quidem maiestatem summi ordinis inminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae inplerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita demum liberam civitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.

in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus rogationem acceperunt. primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.

haec victoria tribunorum plebisque prope in salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos facta, ut iidem tribuni reficerentur et, quo sua minus cupiditas emineret, consules quoque continuarent magistratum.

consensum patrum causabantur, quo per contumeliam consulum iura tribunorum plebis labefactata essent.

quid futurum nondum firmatis legibus, si novos tribunos per factionis suae consules adorti essent? non enim semper Valerios Horatiosque consules fore, qui libertati plebis suas opes postferrent.

forte quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset, potissimum M. Duillio sorte evenit, viro prudenti et ex continuatione magistratus invidiam inminentem cernenti.