Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.

novi tribuni plebis in cooptandis collegis patrum voluntatem foverunt, duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A. Aternium, cooptavere.

consules creati Sp. Herminius, T. Verginius Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere.

L. Trebonius tribunus plebis infestus patribus, quod se ab iis in cooptandis

207
tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit,

ut, qui plebem Romanam tribunos plebi rogaret, is usque eo rogaret, dum decem tribunos plebi faceret; insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit. inde M. Geganius Macerinus

et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere.