Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

transvolat inde in partem alteram suis victoriae nuntius; simul et in hostis iam pavidos, quippe fuso suae partis validiore cornu, impetum facit. non aliorum eo proelio virtus magis enituit.

consul providere omnia, laudare fortis, increpare, sicubi segnior pugna esset. castigati fortium statim virorum opera edebant; tantumque hos pudor, quantum alios laudes excitabant.

redintegrato clamore undique omnes conisi hostem avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. ibi non sociorum, sicut in Algido, res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas recepit.

gemina victoria duobus bifariam proeliis parta maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit. populus iniussu et altero die frequens supplicatum; et haec vaga popularisque studiis prope celebratior fuit.

consules ex composite eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium

205
campum evocavere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi.