Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est — iam Apollinare appellabant — , avocavere senatum.

ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum multis dissuasum prodeuntibus,

maxime C. Claudio vociferante: de patribus, non de hostibus consules triumphare velle, gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro virtute honorem peti. numquam ante de triumpho per populum actum, semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse.

ne reges quidem maiestatem summi ordinis inminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae inplerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita demum liberam civitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.

in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus rogationem acceperunt. primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.