Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi, iam pridem avidi certaminis procedunt.

204
proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nova nuper victoria elatum.

consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia, quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine inpressionem facerent, tenuere.

quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt.

verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.

Vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum, ex quo cesserant, repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu. eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit.