Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed magis oboedienter ventum in curiam esse quam obnoxie dictas sententias accepimus.

L. Valerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap. Claudii, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando, ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris proditurum se ad plebem denuntiantem tumultum excivisse.

nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen decem Tarquinios appellantem admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges.

nec nominis homines tum pertaesum

179
esse, quippe quo Iovem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit;

superbiam violentiamque perosos regis. quae si in rege tum * eodem aut in filio regis ferenda non fuerint, quem laturum in tot privatis?

viderent, ne vetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam moverent vocem. neque se videre, qui sibi minus privato ad contionem populum vocare quam illis senatum cogere liceat.

ubi vellent, experirentur, quanto fortior dolor in libertate sua vindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.

de bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam cum iis, qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in civitate reliquerint, qui comitia, qui annuos magistratus, qui vicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis, sustulerint, qui privati fasces et regium imperium habeant.

fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post secessionem plebis plebeios: cuius illi partis essent, rogitare. populares? quid enim eos per populum egisse? optimates? qui anno iam prope senatum non habuerint, nunc ita habeant, at de re publica loqui prohibeant?

ne nimium in metu alieno spei ponerent; graviora quae patiantur videri iam hominibus, quam quae metuant.

haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec, quo evasura res esset, cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat,

oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes, ut civilis potius societatis,

in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei publicae;