Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab invitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum eventum se horrere.

cum aliud, praeterquam de quo rettulissent, decemviri dicere prohiberent, Claudium

180
interpellandi verecundia fuit. sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri.

omnesque ita accipiebant, privatos eos a Claudio iudicatos; multique ex consularibus verbo adsensi sunt.

alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat. censendo enim quodcumque magistratus esse qui senatum haberent iudicabant, quos privatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi.

ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur,

quonam fato incidisset, mirari se dictitans, ut decemviros, qui decemviratum petissent, aut soli aut hi maxime oppugnarent;

aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo, iustine magistratus summae rerum praeessent, controversiam fecerit, nunc demum, cum hostes prope ad portas sint, civilis discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent, quid agatur.

ceterum — nec enim maiore cura occupatis animis verum esse praeiudicium rei tantae fieri — sibi placere de eo, quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse magistratu insimulent, bellis, quae inmineant, perfectis, re publica in tranquillum redacta,

senatu disceptante agi et iam nunc ita se parare Ap. Claudium, ut comitiorum, quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit, sciat sibi rationem reddendam esse, utrum in unum annum creati sint, an donec leges, quae deessent, perferrentur.

in praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso famam volgatam vanaque non nuntios solum, sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere, qui certius explorata referant;

sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemviros quo

181
cuique eorum videatur exercitus ducere nec rem aliam praeverti.

in hanc sententiam ut discederetur, patrum evincebant. ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque vociferari, ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.

Appius, iam prope esse ratus, ut, ni violentiae eorum pari resisteretur audacia, victum imperium esset,