Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. clamant fraude fieri, quod foris teneatur exercitus; frustrationem legis tollendae esse: se nihilo

164
minus rem susceptam peracturos.

obtinuit tamen L. Lucretius, praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur. erat et nova exorta causa motus.

A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem extitisset, diem dixerant. multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci,

ex quo semel fuerit aeger, umquam non modo visum in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo multorumque tabe mensum mortuum,

nec iis temporibus, in quae testis crimen coniecisset, Caesonem Romae visum, adfirmantibus, qui una meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita esset, multi privatim ferebant Volscio iudicem.

cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes magis dubiam damnationem Volsci, quam Caesonis Volscio teste fuerat, faciebant.

in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum adventum est.