Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis praemisso arcem Tusculanam inproviso nocte capiunt;

reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata movent Romanos haud secus, quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere latum auxilium videbatur.

Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit; ibi modico praesidio relicto citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit;

commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. vi numquam eo subiri potuit; fames postremo inde detraxit hostem.

qua postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se recipientis Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit. victor ad Columen —

id loco nomen est — exercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.

ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, Aequos populantur. eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.