Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos.

at illi — etenim extremum anni iam erat — quartum adfectantes tribunatum in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant. et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus, quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. eodem anno Aequis pax est petentibus data.

census, res priore anno inchoata, perficitur; idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt. censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.

consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi etsi non concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.

165

L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas exceperunt.

eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio inpediebant;

sed in quaestoribus novis maior vis, maior auctoritas erat. cum M. Valerio, Mani filio, Volesi nepote, quaestor erat T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat. is quoniam neque Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuvenum restitui posset, falsum testem, qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur.