Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum, quem Q. Fulvius Flaccus habuerat, cum supplemento in Lucanos est profectus.

Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem et Virtuti vovisset,

dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam duobus diis recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret, quod utri deo res divina fieret, sciri non posset:

neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Virtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt.

tum demum ad exercitum, quem priore anno Venusiae reliquerat, cum supplemento proficiscitur. Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus,

quia famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;

et naves indidem accitae erant, quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est, quia Lacinium Hannibal admoverat copias, et conlegar eduxisse iam a Venusia exercitum fama erat, cui coniungi volebat.