Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

C. Terentius ut Arretium cum legione venit, claves portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere, fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse, ipse alias claves omnibus portis imposuit, cavitque cum cura, ut omnia in potestate sua essent;

Hostilium intentius monuit, ut in eo spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si, ne quid movere possent, praecavisset.

de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque.

senatus consultum in sententiam M’. Acili factum est, ut oppidum

389
praesidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiae esset.

et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus,

quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,

mediis ad censores, non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus. cuius sententiae et Fabius fuit; adiecit tamen fateri se opera Livi Tarentum receptum, quod amici eius vulgo in senatu iactassent: neque enim recipiundum fuisse, nisi amissum foret.