Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque in Apuliam ex

390
Bruttiis reditum, et inter Venusiam Bantiamque minus trium milium passuum intervallo consules binis castris consederunt.

in eandem regionem et Hannibal redit averso ab Locris bello. ibi consules ambo ingenio feroces prope cotidie in aciem exire haud dubia spe si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.

Hannibal quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut, cum eodem si dimicandum foret, nec spem nec metum ex vano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum credebat.

itaque totus in suas artes versus insidiis locum quaerebat.

levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant; quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio, ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret, scribunt.

et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus,

qui in praesidio erat, duci eo ea ita futura per quosdam Thurinos conperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata;