Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

abisse eum in Bruttios velut avertentem sese, ne Capua in oculis eius caperetur; at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse:

tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore.

non cum Reginis neque Tarentinis bellum transisse Alpis; ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando.

in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis proposita mercede eam professis operam dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae iam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam

306
transitionis faceret,

mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre:

id unum ex iis, qui sibi rem aperuisset, arguere sese paratam esse. primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci parari videret,

fassus id ita esse, litteraeque prolatae et additum etiam indicio,

quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur. conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum.

concursus ad curiam populi coegit Loesium senatum vocare; et primoribus, qui iam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum omnis vi extracturos esse. is timor frequentem senatum magistratui praebuit.