Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos, qui de legatis et de pace ac deditione loquantur,

meminisse, nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit.

“quid? vos” inquit “ear deditionem fore censetis, qua quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus?

iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?

quotiens in obsidentis quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc, quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus?

age contra, quae illi infeste in nos fecerint, repetite, ut ex eo, quid speretis, habeatis. cum hostis

307
alienigena in Italia esset, et Hannibal hostis, et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt.

alterum annum inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.

sed omitto haec: vetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati.

illud irae atque odii execrabilis inexpiabilisque indicium est: Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione; profectus trans Vulturnum perussit Calenum agrum: