Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem.

inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem

305
Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse.

edictum proconsulis ex senatus consulto propositum vulgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset, sine fraude esset.

nec facta est transitio metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant, quam quibus ignosci posset.

ceterum quem ad modum nemo private consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur.

nobilitas rem publicam deseruerant neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat, qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui, quem gerebat, dempsisset;

iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat, domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies expectabant;

summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, versa erat, suo, non sociorum periculo sollicitos.

ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant: