Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Carthaginienses, quia rem fore haud cum inparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.

ubi

46
inluxit, recepere classem in altum, ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent.

nec Romani detrectavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.

ubi in altum evecti sunt Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle;

contra eludere Poenus et arte, non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere.

nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem ita inopem milite habebant, et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat.

quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit.